Monday, December 19, 2005

An Unhappy Tyrant

As we can all see, M. TVLLI CICERONIS postulated that virtue was a sufficient or adequate basis for one's happiness in life.

The following and very brief selection is excerpted from the philosophia Tusculan Disputations (liber quintus):

Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus videri necesse est miserrimum. Ea enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia se posse censebat, consequebatur.